monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19. > 12. > 39. > 77. > 29. > 69. > 26. > 10. > 22. > 27. > 55. > 3. > 70. > 23. > 59. > 25. > 2. > 7. > 65. > 13. > 34. > 32. > 76. > 16. > 30. > 52.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVIII. - An aliquis peccet in eo quod caveri non potest., , 51. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVIII. - An..., 52.

1 Nec mirandum est quod vel ignorando non habeat arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere.
2 Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet.
3 Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere, cum posset, noluit, amittat posse cum velit.
4 Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas.
5 Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit.
6 Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati.
7 Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur.
Augustinus HOME