Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XX. - Poenales..., 57.
| 1 | Si vero in Dei aliquo secreto iam existentes animae mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando per virtutes, et ordinatissimae atque legitimae servituti subiiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis locum. |
| 2 | Quae cum introeunt in hanc vitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitae prioris, et praesentis laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequitur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam; in istis autem ianua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. |
| 3 | Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tanquam culpanda tribuatur. |
| 4 | Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et viam fidei in oblivionis caecitate; iudicium illud vel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in officiosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adiuvet; qui vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse praecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit victum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide. |
| 5 | Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem suscepto supplicio, quo se ille hominem victum perduxisse gloriatur. |
| 6 | Quisquis autem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto iuste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in eius partibus ordinatus, cuius turpe stipendium ut castra sua desereret, adamavit. |