monumenta.ch > Augustinus > 46. > 58.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XX. - Poenales defectus in Adae posteros haud iniuste demanasse, quaecumque demum vera sit de animarum origine sententia., , 57. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XX. - Poenales..., 58.

1 Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora veniunt; facile est iam hoc videre, quidquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam voluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset.
2 Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et benevolis evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine obiiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, iusto supplicio vindicaret.
Augustinus HOME