Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXI. - Error..., 61.
| 1 | Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in divinis Libris ea quae praeterita narrantur, vel praefigurationem futurorum, vel pollicitationem, vel testificationem prae se gerunt. |
| 2 | Et revera in iis etiam, quae ad hanc vitam pertinent, prosperis adversisque rebus, quid quisque fuerit non satis curat: in id vero quod futurum speratur, sese omnis curarum aestus agglomerat. |
| 3 | Nescio quo quippe intimo naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi nunquam accidissent. |
| 4 | Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim nescio, cum esse me noverim, nec futurum esse desperem? Non enim in praeterita me attendo, ut tanquam errorem perniciosissimum verear, si aliter de iis sensero quam fuerunt: sed in id quod futurus sum, cursum dirigo duce misericordia Conditoris mei. |
| 5 | De hoc igitur quod futurus sum, et de illo apud quem futurus sum, si aliter quam veritas sese habet credidero aut sensero, vehementer cavendus est error; ne mihi aut necessaria non praeparem, aut ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi videtur, pervenire non possim. |
| 6 | Quamobrem, sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si praeteritae hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem: ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid forte pertulerit, si modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. |
| 7 | Et sicut, verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si excidisset animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse littoris unde iter exorsus sit, si de Romano portu falsum aliquid existimans, in saxa incidisset: ita neque si non tenuero initium temporis vitae meae, quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam; nec prodesset aliquid illa sive memoria sive coniectura inchoatae vitae, si de ipso Deo, qui unus laborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos erroris irruerem. |