monumenta.ch > Augustinus > 63.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXII. - Ignorantia et difficultas si naturalis est homini, non propterea deest unde laudetur Creator., 64.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXII. - Ignorantia..., 63.

1 Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, sive nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, quominus appareat integerrima et iustissima et inconcussa atque incommutabili maiestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum animas luere: quae peccata, ut iam diu disseruimus, nonnisi propriae voluntati earum tribuenda sunt, nec ulla ulterior peccatorum causa quaerenda.
Augustinus HOME