Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXII. - Ignorantia..., 65.
| 1 | Creator vero eius ubique laudatur, vel quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod eius profectum adiuvet, vel quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut iam ex profectu aliquo relabentem, iustissima damnatione pro meritis ordinat. |
| 2 | Non enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit; cum eius exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse iudicat, quisquis de rebus sanissime iudicat. |
| 3 | Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. |
| 4 | Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si volet. |
| 5 | Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quaedam pars eius sublimior ad sentiendum quod recte faciat bonum: sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur; ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adiutorem perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat charior, dum non suis viribus, sed cuius bonitate habet ut sit, eius misericordia sublevatur ut beata sit. |
| 6 | Quanto autem charior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate eius perfruitur. |
| 7 | Si enim arboris novellum et rude virgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aestates sine fructibus traiiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae iustitiaeque perveniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in eius etiam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere? |