monumenta.ch > Augustinus > 67.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXIII. - De parvulorum morte et cruciatibus corporis quibus affliguntur iniqua est imperitorum querela. Dolor quid sit., , 66. <<<     >>> 68.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIII. - De..., 67.

1 Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, cum eo accepto plerumque moriuntur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint.
2 Qua in re satis pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidem a quibus consecrandus offertur.
3 Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficium, qui propriam nondum habent, potest aliena commodari.
4 Quid enim filio viduae profuit fides sua, quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret? Quanto ergo potius fides aliena potest consulere parvulo, cui sua perfidia non potest imputari?
Augustinus HOME