Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIII. - De..., 70.
| 1 | Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam varietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse Creatorem. |
| 2 | Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec voluptatem sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequatur, vel omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem. |
| 3 | Nulla item res est earum quae vel doloris molestias, vel blanditias sentiunt voluptatis, quae non eo ipso quo dolorem fugit, voluptatemque appetit, diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fateatur. |
| 4 | Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. |
| 5 | Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem? Ex quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum delectant vel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. |
| 6 | Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam vitam necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptae sint, aut irrogatae supplicio. |
| 7 | De quibus iam satis esse arbitror disputatum. |