monumenta.ch > Augustinus > . . . > 44. > 74. > 10. > 9. > 16. > 60. > 22. > 14. > 71.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXIV. - Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiae capax. Stultitia quid., 72.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIV. - Primus..., 71.

1 Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum est, quam quomodo eius posteritas propagata sit.
2 Multum enim sibi videntur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est? si autem stultus factus est, quomodo non est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium? Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit.
3 Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum horum necessario appelletur, cum iam posset, nisi negligeret, habere sapientiam, ut vitiosae stultitiae sit voluntas rea.
4 Non enim quisquam ita desipit, ut stultum appellet infantem, quamvis sit absurdior si velit appellare sapientem.
5 Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest, quamvis iam homo sit; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte vocaveris: ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non vitio, sed natura talem videret.
6 Est enim stultitia, rerum appetendarum et vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantia.
7 Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset.
8 Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie.
9 Nam et caecitas cum maximum vitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus vitium est, nec proprie caecitas dici potest.
Augustinus HOME