monumenta.ch > Augustinus > 21. > 72.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXIV. - Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiae capax. Stultitia quid., , 71. <<<     >>> 73.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIV. - Primus..., 72.

1 Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset, praeceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec illud iam mirum est, quod seduci potuit; nec illud iniustum, quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec Creator eius auctor vitiorum est, quia non habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut habere posset, acceperat.
2 Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non habebat ascenderet.
3 Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem.
4 Ratione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur, faciat.
5 Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti observatio sapientiam.
6 Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est voluntas ad observandum.
7 Et sicut rationalis natura tanquam meritum est praecepti accipiendi, sic praecepti observatio meritum est accipiendae sapientiae.
8 Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare.
9 Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non observet.
10 Sapiens autem peccat, si se averterit a sapientia.
11 Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui praecipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat.
12 Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax.
13 Et hoc melius, cum praeceptum iam cepit.
14 Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit.
15 Et his omnibus melius, cum aeterno lumine sapientiae beatus est.
16 Peccatum autem malum est in negligentia vel ad capiendum praeceptum, vel ad observandum, vel ad custodiendam contemplationem sapientiae.
17 Ex quo intelligitur, etiamsi sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci.
18 Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, iusta, divina lege, poena consecuta est.
19 Ita dicit etiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
20 Superbia enim avertit a sapientia: aversionem autem stultitia consequitur.
21 Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 22, 21) .
22 Unde autem haec obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae? unde autem haec aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea : et, Gustate, et eritis sicut dii .
Augustinus HOME