monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19. > 12. > 39. > 77. > 29. > 69. > 26. > 10. > 22. > 27. > 55. > 3. > 70. > 23. > 59. > 25. > 2. > 7. > 65. > 13. > 34. > 32. > 76. > 16. > 30. > 52. > 49. > 35. > 10. > 68. > 47. > 58. > 62. > 45. > 33. > 9. > 41. > 51. > 31. > 7. > 73.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXIV. - Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiae capax. Stultitia quid., , 72. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIV. - Primus..., 73.

1 Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitiane primus homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi.
2 Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit.
3 Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccavit: si stulte, iam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet.
4 Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat.
5 Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac vita constitutis non nisi ex contrario datur intelligi.
6 Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, iam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est; ex quo intelligitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit.
7 Velut in somno et vigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere, neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum.
8 Verum hoc interest, quod sine voluntate plerumque ista fiunt: illa autem nunquam nisi per voluntatem; unde iustissimae retributiones consequuntur.
Augustinus HOME