monumenta.ch > Augustinus > . . . > 44. > 74.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXV. - Quibus visis tangitur rationalis natura cum intentionem ad malum convertit., 75.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXV. - Quibus..., 74.

1 Sed quia voluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi aliquod visum; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in potestate, sed quo viso tangatur, nulla potestas est: fatendum est et ex superioribus et ex inferioribus visis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat quod voluerit, et ex merito sumendi vel miseria vel beatitas subsequatur.
2 Velut in paradiso visum ex superioribus, praeceptum Dei; visum ex inferioribus, suggestio serpentis.
3 Nam neque quid sibi praeciperetur a Domino, neque quid a serpente suggereretur, fuit in hominis potestate.
4 Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis vinculis expeditum, in ipsa sapientiae sanitate constituto, non cedere visis inferioris illecebrae, vel hinc intelligi potest, quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine.
Augustinus HOME