monumenta.ch > Augustinus > 2. > 75.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXV. - Quibus visis tangitur rationalis natura cum intentionem ad malum convertit., , 74. <<<     >>> 76.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXV. - Quibus..., 75.

1 Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex utraque parte visa, unum ex praecepto Dei, alterum ex suggestione serpentis; unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilium, quo de sublimibus sedibus laberetur.
2 Si enim nullo viso tangeretur, non eligeret facere quod fecit: nam si non ei aliquid venisset in mentem, nullo modo intentionem convertisset in nefas.
3 Unde igitur venit in mentem, quidquid illud est quod venit in mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim vult, profecto aliquid vult: quod nisi aut extrinsecus per sensum corporis admoneatur, aut occultis modis in mentem veniat, velle non potest.
4 Discernenda igitur sunt genera visorum, quorum unum est quod proficiscitur a voluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo consentiendo peccavit; alterum a subiacentibus rebus vel intentioni animi, vel sensibus corporis.
5 Intentioni animi subiacet, excepta incommutabilitate Trinitatis, quae quidem non subiacet, sed eminet potius; subiacet ergo intentioni animi prius ipse animus, unde nos etiam vivere sentimus: deinde corpus quod administrat; unde ad quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum opus est movet.
6 Subiacent autem sensibus corporis quaecumque corporea.
Augustinus HOME