Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXV. - Quibus..., 76.
| 1 | Ut autem in contemplatione summae sapientiae (quae utique animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere post Deum. |
| 2 | Melior est autem cum obliviscitur sui prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. |
| 3 | Si autem tanquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor, quanto se cupit esse maiorem. |
| 4 | Et hoc est, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14) . |
| 5 | Superbiae autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam sentiebat se esse damnatum. |
| 6 | Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna vita promittitur: ut praerogato nobis Christi sanguine, post labores miseriasque ineffabiles tanta charitate liberatori nostro adhaereamus, et tanta eius in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus a conspectu superiore detorqueant; quanquam et si aliquid huic intentioni nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque revocarent. |