Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXV. - Quibus..., 77.
| 1 | Tanta est autem pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis aeternae, hoc est incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. |
| 2 | Non enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia . |
| 3 | Quanquam et alio sensu possit intelligi, ut millia dierum in temporis mutabilitate intelligantur; unius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis vocetur. |
| 4 | Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra responsione, quantum Dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit: quanquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos iam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit. |