monumenta.ch > Augustinus > 33 > 10 > 14 > 74 > 1 > 44 > 32 > 32 > 21 > 83 > 43 > 1 > 72 > 5 > 29 > 40 > 55 > 15.20 > 2 > . . . > 18.34 > 2 > 2 > 20.30 > 12 > 17.30 > 2 > 14.24 > 20 > 114 > . . . > . . . > . . . > . . . > 18.35 > 66 > . . . > 39 > 17.32 > . . . > . . . > 1 > 1 > . . . > 115 > 14 > . . . > 6 > . . . > 20 > . . . > . . . > 98 > . . . > 29 > . . . > . . . > . . . > § 33 > 1 > 9 > 51 > . . . > . . . > 8 > . . . > . . . > . . . > 61 > 6 > 109 > . . . > 1
>>> Augustinus, De musica, 5, II. - Metra in duas partes divisibilia caeteris praestant.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT PRIMUM. - Quomodo differant rhythmus, metrum et versus.

1 M. Quid sit versus, inter doctos veteres non parva luctatione quaesitum est, nec fructus defuit.
2 Nam inventa res est, et ad notitiam posterorum mandata litteris, gravi atque certa non tantum auctoritate, verum etiam ratione firmata est.
3 Interesse igitur animadverterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit.
4 Omnis enim legitima pedum connexio numerosa est; quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus.
5 Sed quoniam non est idem, quamvis legitimis pedibus, nullo tamen certo fine provolvi, et item legitimis progredi pedibus, sed certo fine coerceri; haec duo genera etiam vocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum etiam vocaretur.
6 Rursus, quoniam eorum numerorum qui certo fine clauduntur, id est metrorum, alia sunt in quibus non habetur ratio cuiusdam divisionis circa medium, alia in quibus sedulo habetur; erat etiam haec differentia notanda vocabulis.
7 Quapropter illud, ubi non habetur haec ratio, rhythmi genus proprie metrum vocatum est: hoc autem ubi habetur, versum nominaverunt.
8 Cuius appellationis originem fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit.
9 Neque hoc ita praescriptum putes, ut illa etiam metra versus vocare non liceat.
10 Sed aliud est cum abutimur nomine, licentia cuiusdam vicinitatis; aliud, cum rem vocabulo suo enuntiamus.
11 Sed nominum commemoratio hactenus facta sit; in quibus, ut iam didicimus, concessio interloquentium et vetustatis auctoritas totum valet.
12 Caetera, si placet, more nostro investigemus sensu nuntio, indice ratione; ut illos etiam veteres auctores non instituisse ista quasi quae in natura rerum integra et perfecta non fuerint, sed ratiocinando invenisse, et appellando notasse cognoscas.
Augustinus HOME

bmv384.108 bnf7231.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik