| 1 | Primum ergo uidendum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt, deinde, si eos non recte sentire inuenerimus, ad eorum correctionem et ad inplendum nostri episcopatus officium contra disserendum. |
| 2 | non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo uel agricolae uel opifices laborant, praecepit apostolus, cum diceret: qui non unIt operari, non manducet. |
| 3 | neque enim euangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse dominus: ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. |
| 4 | nonne anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum? conspicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uestercaelestis pascit illa. |
| 5 | nonneuos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent. |
| 6 | dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
| 7 | si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei! nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. |
| 8 | scit autem pater uester quia his omnibus indigetis. |
| 9 | quaerite autem primum regnum dei et iustitiam eius, et omnia haec adponentur uobis. |
| 10 | nolite ergo solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. |
| 11 | sufficit diei malitia sua. |
| 12 | ecce, inquiunt, ubi nos dominus iubet de uictu et tegumento nostro esse securos. |
| 13 | quomodo ergo apostolus sentire aduersus dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et unde cooperiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? quapropter in eo, quod ait: qui non uult operari, non manducet, opera spiritalia, inquiunt, debemus accipere, de quibus alio loco dicitur: unicuique sicut dominus dedit. |
| 14 | ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit, et paulo post: unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. |
| 15 | dei enim sumus cooperarii; dei agricultura, dei aedificatio estis. |
| 16 | secundum gratiam quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui. |
| 17 | sicut ergo apostolus operatur plantando, rigando, aedificando et fundamentum ponendo, ita qui non uult operari, non manducet. |
| 18 | quid enim prodest manducare spiritaliter, id est pasci uerbo dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? sicut illi pigro seruo quid profuit accipere talentum et abscondere nec operari lucra dominica? an ut ei auferretur in fine et ipse in exteriores tenebras mitteretur? sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi ueniunt fatigati, ut apud nos in uerbo dei et in orationibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus requiescant. |
| 19 | alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis. |
| 20 | si quid eorum uitae pro suo gradu esse perspicimus. |
| 21 | talia opera si non faceremus, periculose a domino alimenta ipsa spiritalia sumeremus; hoc enim dixit apostolus: qui non uult operari, non manducet. |
| 22 | ita se isti arbitrantur apostolicae et euangelicae obtemperare sententiae, cum et euangelium credunt de non curanda corporali et temporali uitae huius indigentia praecepisse et apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non uult operari, non manducet. |