monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3
Augustinus, De opere monachorum, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De opere monachorum, § 3

1 Nec adtendunt, quia, si alius diceret dominum quidem
in parabolis et in similitudinibus loquentem de uictu et tegumento
spiritali monuisse, ut non inde sint solliciti serui
eius - sicut dicit: cum uos adtraxerint ad iudicia.
2 nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim uobis
in illa hora quid loquamini; non enim uos
estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri.
3 qui loquitur in uobis.
4 sermo quippe sapientiae spiritalis
est, de quo illos noluit cogitare promittens, quod eis nihil
inde sollicitis praestaretur - apostolum autem iam more
apostolico apertius disserentem et magis proprie quam figurate
loquentem, sicut multa ac paene omnia sese habent in epistulis
apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse: qui
non uult operari, nec manducet, redderetur illis dubia
sententia eorum, nisi cetera dominica uerba considerantes inuenirent
aliquid, unde probarent eum de uictu et uestitu
corporali non curando locutum fuisse, cum diceret: nolite
solliciti esse quid manducetis et quid bibatis, et
quo uestiamini, uelut si animo aduerterent quod ait:
haec enim omnia gentes quaerunt; ibi enim ostendit
de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse.
5 ita ergo, si
hoc solum de hac re dixisset apostolus: qui non uult
operari, nec manducet, possent haec uerba in aliam
traduci sententiam; cum uero multis aliis locis epistularum
suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat, superfluo conantur
et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter
illa caritas monet non solum facere nolint, sed nec intellegere
ipsi aut ab aliis intellegi uelint, non timentes quod scriptum
est: noluit intellegere, ut bene ageret.
Augustinus HOME

bav210.166 bnf13367.3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik