monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 4
Augustinus, De opere monachorum, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, De opere monachorum, § 4

1 Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum
Paulum opera corporalia seruos dei operari uoluisse, quae
finem haberent in magnam spiritalem mercedem ad hoc, ut
ipso uictu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis
haec sibi procurarent; deinde ostendere euangelica illa praecepta,
de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam
adrogantiam suam fouent, apostolico praecepto et exemplo
non esse contraria.
2 uideamus itaque, unde ad hoc uenerit
apostolus, ut diceret: si quis non uult operari, nec
manducet, et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia
lectionis adpareat declarata sententia.
3 denuntiamus, inquit.
4 uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete
ambulante et non secundum traditionem quam
acceperunt a nobis.
5 ipsi enim scitis, quomodo
oporteat imitari nos, quia noninquietifuimus inter
uos neque panem gratis ab aliquo manducauimus,
sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes,
ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus
potestatem, sed ut nosmet ipsos formam
daremus uobis, qua nos imitaremini.
6 nam et cum
apud uos essemus, hoc uobis praecipiebamus, quoniam,
si quis non uult operari, nec manducet.
7 audiuimus enim quosdam inter uos ambulare inquiete
nihil operantes, sed curiose agentes.
8 his
autem, qui eius modi sunt, praecipimus et obsecramus
in domino Iesu Christo, ut cum silentio
operantes suum panem manducent.
9 quid ad haec dici
potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro
uoluntate, non pro caritate interpretari, exemplo suo docuit
quid praeceperit? illi enim tamquam apostolo praedicatori
euangelii, militi Christi, plantatori uineae, pastori gregis constituerat
dominus, ut de euangelio uiueret; et tamen ipse
stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis
qui exigere indebita cupiebant.
10 sicut ad Corinthios dicit:
quis militat suis stipendiis umquam? quia plantat
uineam et de fructu eius non edet? quis pascit
gregem et de lacte gregis non percipit? ergo quod
sibi debebatur, accipere noluit, ut exemplo eius cohercerentur,
qui sibi non ita ordinati in ecclesia talia deberi arbitrabantur.
11 quid est enim, quod ait: neque panem gratis ab
aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione
die et nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus:
non quia non habuerimus potestatem, sed ut
nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini?
audiant ergo quibus hoc praecepit, id est qui non habent hanc
potestatem, quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter
operantes manducent panem a corporali labore gratuitum, et
quemadmodum dicit: praecipimus et obsecramus in
Christo, ut cum silentio operantes suum panem
manducent, non disputent contra manifestissima uerba
apostoli, quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent
operantes manducare panem suum.
Augustinus HOME

bav210.167 bnf13367.3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik