monumenta.ch > Augustinus > § 1 > § 5
Augustinus, De opere monachorum, § 4 <<<     >>> § 6

Augustinus, De opere monachorum, § 5

1 Enucleatius autem et diligentius adhuc ista uerba
considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca
epistularum eius multo manifestiora, quibus conlatis et ista liquidius
manifestantur et, si ista non essent, illa sufficerent.
2 ad Corinthios
enim scribens de hac eadem re ita dicit: non sum
liber? non sum apostolus? nonne Christum Iesum
dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis
in domino? si aliis non sum apostolus, uerumtamen
uobis sum.
3 signaculum enim apostolatus mei uos
estis in domino.
4 mea defensio ad eos, qui rne interrogant,
haec est.
5 numquid non habemus potestatem
manducandi et bibendi? numquid non habemus
licentiam sororem mulierem circumducendi
sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas?
uide, quemadmodum primo ostendat, quid sibi liceat et ideo
liceat, quoniam apostolus est.
6 inde enim coepit: non sum
liber? non sum apostolus? et probat se apostolum
dicens: nonne Christum Iesum dominum nostrum
uidi? nonne opus meum uos estis in domino? quo
probato ostendit sibi licere quod ceteris apostolis, id est.
7 ut
non operetur manibus suis, sed ex euangelio uiuat, sicut
dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstrauit;
ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam
substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de substantia
sua, ut nullius indigerent horum, quae ad substantiam uitae
huius pertinent.
8 quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat,
sicut et ceteri apostoli faciebant, sed ea potestate se
uti noluisse postea commemorat.
9 hoc quidam non intellegentes
non 'sororem mulierem', cum ille diceret: numquid
non habemus potestatem sororem mulierem
circumducendi? sed uxorem' interpretati sunt.
10 fefellit
eos uerbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem
uerbo graece dicitur, quamquam hoc ita posuerit apostolus,
ut falli non debuerint, quia neque "mulierem" tantummodo
ait, sed 'sororem mulierem' neque <ducendi', sed ccil'cumducendi'.
11 uerumtamen alios interpretes non fefellit
haec ambiguitas et cmuliel'em), non 'uxorem' interpretati
sunt'.
Augustinus HOME

bav210.169 bnf13367.5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik