monumenta.ch > Augustinus > § 6
Augustinus, De opere monachorum, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De opere monachorum, § 6

1 Quod quisquis putat non potuisse ab apostolis fieri,
ut cum eis sanctae conuersationis mulieres circumirent, quacumque
euangelium praedicabant, ut eis de sua substantia
necessaria ministrarent, euangelium audiant et cognoscant,
quemadmodum hoc ipsius domini exemplo faciebant.
2 dominus
enim noster more misericordiae suae infirmioribus conpatiens,
cum ei possent angeli ministrare, et loculos habebat, quo
mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus
eorum uictui necessaria: quos loculos Iudae commendauit, ut
etiam fures, si euitare non possemus, tolerare in ecclesia
disceremus.
3 ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo
scriptum est, auferebat.
4 et mulieres uoluit ut se ad praeparanda
et ministranda necessaria sequerentur, ostendens, quid
euangelistis et ministris dei tamquam militibus a plebibus
dei tamquam prouincialibus deberetur; ut, si quis eo quod
sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius
inpenderet ecclesiae non exigendo stipendium debitum,
sed cotidianum uictum de suis laboribus transigendo.
5 audierat
enim stabularius, ad quem uulneratus ille perductus est: si
quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi.
6 amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse
testatur, stipendiis militabat.
7 in euangelio enim scriptum est:
deinceps et ipse iter faciebat per ciuitatem et
castellum praedicans et euangelizans regnum dei
et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae
erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus,
Maria quae uocatur Magdalene, de qua
daemonia septem exierant, Iohanna uxor Chuzae
procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae,
quae ministrabant eis de facultatibus suis.
8 hoc
exemplum domini imitabantur apostoli ad accipiendum debitum
sibi cibum; de quo idem dominus apertissime loquitur.
9 euntes, inquit, praedicate dicentes, quia adpropinquauit
regnum caelorum.
10 infirmos curate, mortuos
suscitate, leprosos mundate, daemonia eicite.
11 gratis
accepistis, gratis date.
12 nolite possidere aurum
neque argentum neque pecuniam in zonis uestris,
non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta
neque uirgam; dignus enim est operarius
cibo suo.
13 ecce ubi constituit dominus quod idem
apostolus commemorat.
14 ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent,
ut, ubi opus esset, ab eis acciperent quibus adnuntiabant
regnum dei.
Augustinus HOME

bav210.171 bnf13367.6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik