monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7
Augustinus, De opere monachorum, § 6 <<<     >>> § 8

Augustinus, De opere monachorum, § 7

1 Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse
concessum, uide quid etiam Lucas narret.
2 post haec, inquit,
designauit dominus et alios septuaginta duo et
misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem
et locum quo erat ipse uenturus.
3 et dicebat
illis: messis quidem multa, operarii autem pauci;
rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios
in messem suam.
4 ite, ecce ego mitto uos sicut
agnos inter lupos.
5 nolite portare sacculum neque
peram neque calciamenta, et neminem per uiam
salutaueritis.
6 in quamcumque domum intraueritis,
primum dicite: pax huic domui.
7 et si ibi fuerit
filius pacis, requiescet super illum pax uestra; sin
autem, ad uos reuertetur.
8 in eadem autem domo
manete edentes et bibentes quae apud illos sunt;
dignus enim est operarius mercede sua.
9 hic adparet
non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti uellet, eo
uteretur, quod sibi liceret ex domini constitutione; si quis
autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo
iure decederet misericordius et laboriosius conuersatus in euangelio,
in quo et debitam mercedem nollet accipere.
10 alioquin
contra iussum domini fecit apostolus, qui posteaquam ostendit
sibi licere, statim subiecit: sed t a me n ego non sum usus
hac potestate.
Augustinus HOME

bav210.172 bnf13367.7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik