monumenta.ch > Augustinus > § 8
Augustinus, De opere monachorum, § 7 <<<     >>> § 9

Augustinus, De opere monachorum, § 8

1 Sed ad ordinem redeamus ac totum ipsum epistulae
locum diligenter consideremus.
2 numquid non habemus.
3 inquit, licentiam manducandi et bibendi? numquid
non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi?
quam licentiam dixit, nisi quam dedit dominus
eis, quos ad praedicandum regnum caelorum misit dicens:
ea quae ab ipsis sunt manducate; dignus est enim
operarius mercede sua, et se ipsum proponens ad eiusdem
potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia
necessaria de suis facultatibus ministrabant? amplius autem
fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum
adhiberet huius licentiae a domino permissae.
4 neque enim
reprehendenssubiecit: sicut et ceteri apostoli et fratres
domini et Cephas, sed ut hinc ostenderet hoc se accipere
noluisse, quod ei licere accipere ceterorum etiam commilitonum
eius more probaretur.
5 an ego solus et Barnabas non habemus
potestatem non operandi? ecce abstulit omnem
dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intellegant, de qua
operatione dicat.
6 ut quid enim ait: an ego solusetBarnabas
non habemus potestatem non operandi? nisi
quia omnes euangelistae et ministri uerbi dei habebant potestatem
a domino acceptam, ut non operarentur manibus suis,
sed ex euangelio uiuerent, operantes tantummodo spiritalia in
praedicatione regni caelorum et aedificatione pacis ecclesiae.
7 neque enim quisquam potest dicere de ipsa spiritali operatione
dixisse apostolum: an ego solus et Barnabas non
habemus potestatem non operandi? hanc enim potestatem
non operandi omnes illi habebant.
8 dicat ergo qui
conatur praecepta apostolica in sententiam suam deprauare
atque peruertere, dicat, si audet, omnes euangelistas accepisse
a domino potestatem non euangelizandi.
9 at si hoc absurdissimum
et insanissimum est dicere, cur nolunt intellegere, quod
omnibus patet, accepisse illos quidem potestatem non operandi,
sed opera corporalia, quibus uictum quaererent, quia dignus
est operarius cibo suo et mercede sua, sicut euangelium
loquitur? non ergo soli Paulus et Barnabas non habebant
potestatem non operandi, sed omnes pariter habebant
hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius inpendendo
ecclesiae, sicut in illis locis, ubi euangelizabant, infirmis congruere
iudicabant.
10 et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse
uideretur, subiungit et dicit: quis militat suis stipendiis
umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non
edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non
percipit? numquid secundum hominem haec loquor.
11 an et lex haec non dicit? in lege enim Moysi scriptum
est: boui trituranti os non infrenabis.
12 numquid
de bubus pertinet ad deum? an propter nos omnino
dicit? propter nos enim scriptum est, quia debet in
spe qui arat arare et triturans in spe participandi.
13 his uerbis satis indicat apostolus Paulus non sibi aliquid
usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur
corporaliter, unde haberent huic uitae necessaria, sed,
sicut dominus constituit, ex euangelio uiuentes panem gratuitum
manducarent ab eis, quibus gratuitam gratiam praedicabant.
14 stipendium enim suum tamquam milites accipiebant et .
15 de uineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere
decerpebant; et de gregis, quem pascebant, lacte potabant;
et ex area quam triturabant, cibum sumebant.
Augustinus HOME

bav210.173 bnf13367.7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik