monumenta.ch > Augustinus > § 9
Augustinus, De opere monachorum, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De opere monachorum, § 9

1 Apertius autem cetera conectit et omnino aufert
omnes dubitationis ambages.
2 si nos uobis, inquit, spiritalia
seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus?
quae sunt spiritalia, quae seminauit, nisi uerbum et ministerium
sacramenti regni caelorum? quae autem carnalia, quae
sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae uitae atque
indigentiae carnis indulta sunt? haec autem sibi debita se
ab eis non quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod
inpedimentum daret euangelio Christi.
3 quid restat, ut intellegamus
eum operatum esse, unde uictum haberet, nisi corporaleopus
corporalibus et uisibilibus manibus suis? nam si de
spiritali opere uictum et tegumentum quaereret, id est, ut
ab eis haec acciperet, quos in euangelio aedificabat, non consequenter
diceret: si alii potestatis uestrae participant,
non magis nos? sed non sumus usi hac potestate,
sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum demus
euangelio Christi.
4 qua potestate se dicit non usum, nisi
quam habebat in eos a domino acceptam, ut eorum carnalia
meteret ad uictum uitae huius, quae in carne agitur? cuius
potestatis participes erant etiam alii, qui non eis primo
euangelium adnuntiauerunt, sed ad eorum ecclesiam id ipsum
praedicantes postea uenerunt.
5 ideo cum dixisset: si nos
uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia
uestra metamus? subiecit: si alii potestatis uestrae
participant, non magis nos? et cum demonstrasset, quid
eis potestatis esset, sed non sumus usi, inquit, hac potestate,
sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum
demus euangelio Christi.
6 dicant ergo isti, quomodo de
opere spiritali carnalem uictum habebat apostolus, cum aperte
ipse dicat non se usum esse hac potestate.
7 at si de opere
spiritali carnalem uictum non habebat, restat, ut de opere
corporali habuerit et inde dicat: neque panem gratis ab
aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus:
non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos
formam daremus uobis, qua nos imitaremini.
8 omnia.
9 inquit, toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio
Christi.
Augustinus HOME

bav210.175 bnf13367.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik