monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, De opere monachorum, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De opere monachorum, § 10

1 Et redit rursus modisque omnibus etiam atque
etiam commendat, quid sibi liceat et tamen non faciat.
2 ne
scitis, inquit, quoniam qui in templo operantur.
3 quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt,
altario conpartiuntur? sic et dominus ordinauithis
qui euangelium adnuntiant de euangelio
uiuere; ego autem nullius horum usus sum.
4 quid
hoc apertius? quid clarius? uereor, ne forte, cum dissero
uolens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et clamat.
5 qui enim haec uerba non intellegunt aut se non intellegere
fingunt, mea multo minus intellegunt uel se intellegere
confitentur: nisi forte propterea cito intellegant nostra.
6 quia conceditur eis intellecta deridere, de apostoli autem
uerbis non idem conceditur.
7 propterea ubi aliter ea secundum
suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et
manifesta obscura et incerta esse respondent, quia praua et
peruersa non audent.
8 clamat homo dei: dominus ordinauit
his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere;
ego autem nullius horum usus sum, et conatur
caro et sanguis recta deprauare, aperta claudere, serena nubilare.
9 spiritale, inquit, opus faciebat et inde uiuebat.
10 si ita est,
de euangelio uiuebat.
11 cur ergo dicit: dominus ordinauit
his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere;
ego autem nullius horum usus sum? aut si et
hoc ipsum quod hic dictum est 'uiuere' secundum spiritalem
uitam uolunt interpretari, nullam spem habebat apostolus ad
deum, qui de euangelio non uiuebat, quia dixit: nullius
horum usus sum.
12 quapropter ut spes illi certa esset uitae
aeternae, de euangelio utique spiritaliter uiuebat apostolus.
13 quod ergo ait: ego autem nullius horum usus sum, de
uita ista, quae in carne agitur, sine dubitatione facit intellegi,
quod dixit dominum ordinasse his qui euangelium adnuntiant
de euangelio uiuere, id est uitam istam, cui opus est uictu
et tegumento, de euangelio transigere, sicut superius de suis
coapostolis dixit, unde ipse dominus ait: dignus est operarius
cibo suo, et: dignus est operarius mercede
sua.
14 hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae huius
uitae debitum euangelistis ab eis quibus euangelizabat non
accepit apostolus uerum dicens: ego autem nullius
horum usus sum.
Augustinus HOME

bav210.177 bnf13367.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik