monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11
Augustinus, De opere monachorum, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De opere monachorum, § 11

1 Et sequitur et adiungit, ne forte quisquam arbitretur
ideo non eum accepisse, quia illi non dederant: non
autem scripsi haec, ut ita fiant in me; bonum est
mihi magis mori quam gloriam meam quisquam
inanem faciat.
2 quam gloriam? nisi quam habere uoluit
apud deum, in Christo conpatiens infirmis, sicut mox apertissime
dicturus est.
3 si enim euangelizauero, inquit, non
est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit,
id est sustentandae huius uitae.
4 uae enim mihi erit, inquit,
si non euangelizauero, id est malo meo non euangelizabo,
quia fame cruciabor et unde uiuam non habebo.
5 nam sequitur et dicit: si enim uolens hoc facio, merc
e d e m habeo.
6 uolentem se dicit facere, sine ulla uitae
huius fulciendae necessitate conpulsus facit, et ob hoc habere
mercedem, utique apud deum gloriae sempiternae.
7 si autem
inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est, id est
si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare,
dispensatio mihi credita est, ut scilicet ei
dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico,
quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni
emolumenti necessitate conpulsus, alii proficiant, ego autem
mercedem apud deum gloriosam illam sempiternamque non
habeam.
8 quae ergo mihi, inquit, merces erit? interrogans
dixit; propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat.
9 quod ut facilius intellegatur, tamquam nos eum interrogemus:
quae ergo tibi merces erit, apostole, quando mercedem
istam terrenam etiam euangelistis bonis debitam non
propter hoc euangelizantibus, sed tamen consequentem et
oblatam ex domini ordinatione sumentibus tu non accipis?
quae ergo tibi merces erit? uide, quid respondeat.
10 ut euangelizans,
inquit, sine sumptu ponam euangelium,
id est ut non sit credentibus sumptuosum euangelium, ne
putent ad hoc sibi euangelizari, ut id euangelistae quasi
uendere uideantur.
11 et tamen redit etiam atque etiam, ut
ostendat, quid sibi iure dominico liceat et ipse non faciat.
12 ut non abutar, inquit, potestate mea in euangelio.
Augustinus HOME

bav210.179 bnf13367.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik