monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25 > § 17 > § 13 > § 19 > § 12
Augustinus, De opere monachorum, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, De opere monachorum, § 12

1 Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id
faciebat, audiamus sequentia.
2 cum enim liber sim, inquit,
ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem:
his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum
non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant
lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege,
cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi,
ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt.
3 quod non
simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est
non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt,
quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit.
4 fecit enim hoc
secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua
dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id
est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod
nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua
praeputium facta est.
5 secundum hanc ergo sententiam
suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non
adducat.
6 in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur,
fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus
finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus
uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac
si circumcisus non esset.
7 hoc enim iam in potestate habebat.
8 et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter
operabantur, sed tamen in lege dei et Christi.
9 non enim alia
erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent
dicere.
10 alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit
et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse
his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi
gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi.
11 aliud ergo
esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege.
12 sub lege carnales
iudaei; in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi
seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus
gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi
sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt,
quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem
conpassionem, non per uersipellem simulationem, id
est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo
modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans
utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non
fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit:
factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.
13 hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret.
14 sicut
ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium,
sic et cetera illa superius.
15 quam enim dicit infirmitatem
suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum,
ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud
inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet
accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non
utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non
utique mentitus est.
16 neque enim dixit non sibi deberi, sed
deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti
- uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua
uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret
quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmareturt
ut posset de illis, per quos sibi euangelium praedicaretur, si
eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas
suspicari.
Augustinus HOME

bav210.180 bnf13367.12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik