monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25 > § 17 > § 13
Augustinus, De opere monachorum, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De opere monachorum, § 13

1 De hac infirmitate sua dicit alio loco: facti
sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix
foueat filios suos.
2 nam eius circumstantia lectionis hoc
indicat.
3 neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis
fuimus, sicut scitis, neque in occasione cupiditatis,
deus testis est, neque quaerentes ab hominibus
gloriam, neque a uobis neque ab aliis, cum possemus
oneri uobis esse ut Christi apostoli; sed facti sumus
paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat
filios suos.
4 quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem
apostolatus sui, sicut et ceteri apostoli, qua potestate
usum se non esse testatur, hoc etiam isto loco ad Thessalonicenses
ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi
apostoli, secundum quod dominus dicit: dignus est operarius
mercede sua.
5 nam hinc eum dicere illud indicat.
6 quod supra posuit: neque in occasione cupiditatis, deus
testis est.
7 per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis
euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus
regnum dei, ut haec omnia adponerentur eis, inueniebant
alii occasionem, de quibus idem dicit: neque enim isti deo
seruiunt, sed suo uentri.
8 quibus hanc occasionem amputare
uolebat apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur omitteret.
9 aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios.
10 ab aliis ecclesiis suppletas dicens necessitates suas.
11 uenerat
enim, sicut adparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis
ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis, apud
quos erat, nihil tale acciperet.
12 numquid peccatum, inquit,
feci me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam
gratis euangelium dei euangelizaui uobis? alias
ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram
ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem,
nemini grauis fui.
13 nam id quod deerat mihi adinpleuerunt
fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus
ingrauate me in uobis custodiui et custodiam.
14 est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur
in me in regionibus Achaiae.
15 quare? quia uos
non diligo? deus scit.
16 quod autem facio et facturus
sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem,
ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et
nos.
17 de hac igitur occasione, quam hic dicit uelle se amputare,
uoluit intellegi quod ibi ait: neque in occasione cupiditatis,
deus testis est.
18 et quod hic dixit: me ipsum humiliando,
ut uos exaltaremini, hoc in prima ad eosdem
Corinthios: factus sum infirmis infirmus, hoc ad Thessalonicenses:
factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam
si nutrix foueat filios suos.
19 proinde adtende
sequentia.
20 ita, inquit, desiderantes uos placet inpertire
uobis non solum euangelium dei, uerum etiam animas
nostras; quoniam carissimi nobis facti estis.
21 recordamini
enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam,
nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus:
hoc ergo superius ait: cum possemus oneri uobis esse
ut Christi apostoli.
22 infirmorum enim periculis, ne falsis
suspicionibus agitati odissent quasi uenale euangelium, tam
quam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc.
23 fecit.
24 sic etiam in Actibus apostolorum idem loquitur, cum a Mileto
mittens Ephesum uocasset inde presbyteros ecclesiae, quibus
inter multa, argentum, inquit, uel aurum uel uestem
nullius concupiui.
25 ipsi scitis, quoniam necessitatibus
meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus
seruierunt.
26 omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes
oportet iuuare infirmos, memores etiam
uerborum domini Iesu, quia ipse dixit: beatum est
magis dare quam accipere.
Augustinus HOME

bav210.182 bnf13367.13

Augustinus, De opere monachorum, § 12 <<<     >>> § 14
monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25 > § 17 > § 13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik