monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37 > § 36 > § 33 > § 35 > § 41 > § 32 > § 14
Augustinus, De opere monachorum, § 13 <<<     >>> § 15

Augustinus, De opere monachorum, § 14

1 Hic fortasse aliquis dicat: si corporale opus operabatur
apostolus, unde uitam istam sustentaret, quod erat
ipsum opus et quando ei uacabat et operari et euangelium
praedicare? cui respondeo: puta me nescire; corporaliter tamen »
operatum esse et inde in carne uixisse, non utentem potestate,
quam dominus apostolis dederat, ut euangelium adnuntians
de euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione
testantur.
2 neque enim aut uno loco aut breuiter dictum
est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam
traduci peruertique sententiam.
3 cum igitur tantae auctoritatis
tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur
aduersitas, quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel
quando faciebat? unum scio, quia nec furta faciebat nec effractor
aut latro erat nec auriga aut uenator aut histrio nec
turpilucrus; sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis
usibus operabatur, sicut sese habent opera fabrorum, structorum,
sutorum, rusticorum et his similia.
4 neque enim
honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum,
qui honesti uocari amant, sed esse non amant.
5 non igitur
dedignaretur apostolus siue rusticanum aliquod opus adgredi
siue in opificum labore uersari.
6 qui enim ait: sine offensione
estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei,
quos in hac causa reuereri posset ignoro.
7 si Iudaeos dixerint,
patriarchae pecora pauerunt; si Graecos, quos etiam paganos
dicimus, etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores
habuerunt; si ecclesiam dei, homo ille iustus et ad testimonium
coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui
desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber
fuit.
8 quidquid horum ergo cum innocentia et sine fraude homines
operantur, bonum est.
9 nam praecauet hoc et ipse apostolus,
ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala
opera delabatur.
10 qui furabatur, inquit, iam non furetur;
magisautemlaboretmanibus suisbonum, uthabeat
unde tribuere cui opus est.
11 hoc ergo scire sufficit, quia
et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur
apostolus.
Augustinus HOME

bav210.185 bnf13367.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik