monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15
Augustinus, De opere monachorum, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De opere monachorum, § 15

1 Quando autem soleret operari, id est quibus
temporum spatiis, ne ab euangelizando inpediretur, quis possit
conprehendere ? sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur,
ipse non tacuit uerumtamen isti, qui tamquam multum
negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt,
quid agunt? numquid ipsi ab Hierusalem per circuitum usque
ad Illyricum terras euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium
barbararum remansit adhuc obeundum et inplendum de
pace ecclesiae susceperunt? nouimus eos in quandam sanctam
societatem otiosissime congregatos.
2 mirandam rem fecit
apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium ecclesiarum,
et propagatarum et propagandarum, ad eius curam
laboremque pertinentium etiam manibus operabatur; propterea
tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem
eorum, apud quos erat, grauis fuit, sed plane quod illi deerat.
3 suppleuerunt fratres, qui uenerunt ex Macedonia.
Augustinus HOME

bav210.186 bnf13367.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik