monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16
Augustinus, De opere monachorum, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, De opere monachorum, § 16

1 Nam et ipse propter eius modi necessitates sanctorum,
qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum
silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen
multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum,
cum dixisset talia docens et praemonens: his autem
qui eius modi sunt praecipimus et obsecramus in
domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes
suum panem manducent, ne illi qui habebant unde
necessaria seruis dei praeberent, hac occasione pigrescerent,
praeuidens continuo subiecit: uos autem, fratres, nolite
infirmari benefacientes.
2 et ad Titum cum scriberet
dicens: Zenam legis peritum et Apollo sollicite
praemitte, ut nihil illis desit, ut ostenderet, unde illis
nihil deesse deberet, continuo subiunxit: discant autem et
nostri bonis operibus praeesse ad necessarios
usus usus, ne sint infructuosi.
3 Timotheum etiam, quem dicit
germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum,
sicut ostendit monens eum, ne aquam biberet, sed modico
uino uteretur propter stomachum et frequentes suas
infirmitates, quia in opere corporali laborare non poterat,
ne forte, cum indigere nollet uictu cotidiano, ab eis, quibus
euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus
animi eius inplicaretur intentio - aliud est enim corpore
laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus
et auarus et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum
occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae,
sicut sunt uel negotiatores uel procuratores uel conductores;
cura enim praesunt, non manibus operantur ideoque ipsum
animum suum occupant habendi sollicitudine - : Timotheum
ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis
manibus operari non poterat, sic exhortatur et monet et consolatur.
4 labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu.
5 nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus,
ut placeat cui se probauit.
6 nam qui in agone
contendit, non coronatur nisi legitime certauerit.
7 hic ne ille angustias pateretur dicens: fodere non possum,
mendicare confundor, adiunxit: laborantem agricolam
primum oportet de fructibus percipere,
secundum id, quod ad Corinthios dixerat: quis militat
suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et
de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de
lacte gregis non percipit? fecit ita securum castum
euangelistam non ad hoc euangelizantem, ut uenderet euangelium,
sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere
manibus non ualentem, ut intellegeret, quod necessarium sibi
sumebat ab eis, quibus tamquam prouincialibus militabat et
quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem
pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem.
Augustinus HOME

bav210.187 bnf13367.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik