| 1 | Propter has igitur uel occupationes seruorum dei uel infirmitates corporales, quae omnino deesse non possunt, non solum permittit apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. |
| 2 | excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecipit dicens: communicet qui catechizatur uerbum ei qui se catechizat in omnibus bonis, excepta ergo hac potestate, quam uerbi praedicatores habere in eos, quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua uendita distribuerant et Hierosolymis habitabant in sancta communione uitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in deum, ab ecclesiis gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. |
| 3 | inde est illud ad Romanos. |
| 4 | nunc, inquit, pergam Hierusalem ministrare sanctis. |
| 5 | placuit enim Macedoniae etAchaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Hierusalem. |
| 6 | placuit enim illis, et debitores eorum sunt. |
| 7 | si enim spiritalibus eorum communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. |
| 8 | hoc simile est illi, quod ait ad Corinthios: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metamus? item ad Corinthios in secunda, notam autem, inquit, uobis facimus, fratres, gratiam dei quae data est in ecclesiis Macedoniae, quia in multa tribulatione probationis abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum; quia secundum uires, testimonium perhibeo, et supra uires uoluntarii fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem mlnlstrationis quae fit in sanctos, et non quomodo sperauimus, sed se ipsos tradiderunt primum domino et nobis per uoluntatem dei ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in uos etiam gratiam istam. |
| 9 | sed quomodo semper abundatis in omnibus fide et uerbo et scientia et omni studio et ea quae ex nobis est in uos caritate, ut et in hac gratia abundetis. |
| 10 | non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et uestrae caritatis carissimum probans. |
| 11 | scitis enim gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius paupertate uos ditaremini. |
| 12 | et consilium in hoc do; hoc enim uobis prodest, qui non solum facere, sed et uelle coepistis ab anno priore; nunc autem et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. |
| 13 | si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. |
| 14 | non enim ut aliis sit refectio, uobis angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore ut uestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in uestram inopiam, ut fiat aequalitas. |
| 15 | sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et qui modicum, non defuit illi. |
| 16 | gratias autem deo, qui dedit idem studium pro nobis in corde Titi, quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad uos. |
| 17 | misimus autem cum eo fratrem, cuius laus in euangelio est per omnes ecclesias, non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae cum hac gratia quae ministratur a nobis ad domini gloriam et promptum animum nostrum, deuitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. |
| 18 | prouidemus enim bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. |
| 19 | in his uerbis adparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse uoluerit ministrare necessaria sanctis dei seruis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat quam illis erga quos faciebant - illis enim aliud proderat, id est hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti nec propter hoc deo seruire nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam - sed etiam suam curam beatus apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab ecclesiis, boni testimonii hominem dei, cuius laus, inquit, in euangelio est per omnes ecclesias. |
| 20 | et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut deuitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio sociorum tamquam sibi accipere et in suos sinus conuertere ab infirmis et inpiis putaretur. |
| 21 | quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se adferenda uel distribuenda indigentibus. |