monumenta.ch > Augustinus > § 18
Augustinus, De opere monachorum, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De opere monachorum, § 18

1 Et paulo post dicit: nam de ministerio quod fit
in sanctos ex abundanti est mihi scribere uobis.
2 scio
enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior
pro uobis apud Macedonas, quoniam Achaia parata
est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio
inritauit plures.
3 misimus autem fratres, ne gloria
nostra quam habemus in uobis euacuetur in hac parte,
ut, sicut dixi, parati sitis, ne cum uenerint mecum
Macedones et inuenerint uos inparatos, confundamur
nos, ut non dicam uos, in hac substantia.
4 necessarium
ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos
et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem
uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem,
non quasi auaritiam.
5 hoc autem: qui parce seminat,
parce et metet.
6 et qui seminat in benedictione.
7 in
benedictione et metet.
8 unusquisque secundum quod
proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate:
hilarem enim datorem diligit deus.
9 potens est autem
deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut
in omnibus semper omnem sufficientiam habentes
abundetis in omne opus bonum - sicut scriptum est:
dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in
aeternum.
10 qui autem subministrat semen seminanti,
et panem in escam subministrabit et multiplicabit
seminationem uestram et augebit crescentes fruges
iustitiae uestrae - ut in omnibus ditati in omnem
simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem
deo, quoniam ministerium functionis non solum
supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit
per multorum gratiarum actionem deo, perprobation em
ministrationis huius glorificantes deum in obsequio
confessionis uestrae in euangelium Christi et simplicitate
communicationis in illos et in omnes et
ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos
propter excellentem gratiam dei in uobis.
11 gratias deo
super inenarrabili dono eius.
12 quanta pinguedine sanctae
laetitiae sit perfusus apostolus, dum loquitur de alterno
supplemento indigentiae prouincialium Christi, hinc de rebus
carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut
exclamaret et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret
dicens: gratias deo super inenarrabili dono eius!
Augustinus HOME

bav210.192 bnf13367.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik