| 1 | Sicut ergo non cessauit apostolus, immo spiritus dei possidens et inplens et agens cor eius, exhortari fideles, qui haberent huius modi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus seruorum dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in ecclesia tenere uoluerunt, ut spei saecularis uincula cuncta praeciderent et animum liberum diuinae militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis eius oboedire, ut compatiantur infirmis, et amore priuatae rei non inligati manibus suis in commune laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare, ut hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium. |
| 2 | quod laborantibus et aliquid unde uictum transigant operantibus, propter infirmitates tamen corporales aliquorum et propter ecclesiasticas occupationes uel eruditionem doctrinae salutaris deesse putauerint. |