monumenta.ch > Augustinus > § 20
Augustinus, De opere monachorum, § 19 <<<     >>> § 21

Augustinus, De opere monachorum, § 20

1 Quid enim agant, qui operari corporaliter nolunt,
cui rei uacent scire desidero.
2 orationibus, inquiunt, et psalmis
et lectioni et uerbo dei.
3 sancta plane uita et Christi suauitate
laudabilis; sed si ab his auocandi non sumus, nec manducandum
est nec ipsae escae cotidie praeparandae, ut possint
adponi et adsumi.
4 si autem ad ista uacare seruos dei certis
interuallis temporum ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur
non et praeceptis apostolicis obseruandis aliquas partes temporum
deputamus? citius enim exauditur una oboedientis
oratio quam decem milia contemptoris.
5 cantica uero diuina
cantare etiam manibus operantes facile possunt et ipsum
laborem tamquam diuino celeumate consolari.
6 an ignoramus
omnes opifices in quibus uanitatibus et plerumque etiam
turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas
suas, cum manus ab opere non recedant? quid ergo inpedit
seruum dei manibus operantem in lege domini meditari
et psallere nomini domini altissimi? ita sane ut ad ea
discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora.
7 ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum
necessariorum deesse non debent, ut horae.
8 quibus ad
erudiendum animum ita uacatur, ut illa opera corporalia geri
non possint, non opprimant egestate.
9 qui autem se dicunt
uacare lectioni, nonne illic inueniunt quod praecepit apostolus?
quae ista est ergo peruersitas lectioni nolle obtemperare,
dum uult ei uacare et, ut quod bonum est diutius legatur,
ideo facere nolle quod legitur? quis enim nesciat tanto citius
quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod
legit?.
Augustinus HOME

bav210.194 bnf13367.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik