monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21
Augustinus, De opere monachorum, § 20 <<<     >>> § 22

Augustinus, De opere monachorum, § 21

1 Si autem alicui sermo erogandus est et ita
occupat, ut manibus operari non uacet, numquid hoc omnes
in monasterio possunt uenientibus ad se ex alio genere uitae
fratribus uel diuinas lectiones exponere uel de aliquibus
quaestionibus salubriter disputare? quando ergo non omnes
possunt, cur sub hoc obtentu omnes uacare uolunt? quamquam
etsi omnes possent, uicissitudine facere deberent non
solum ne ceteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam
quia sufficit, ut audientibus pluribus unus loquatur.
2 deinde
ipsi apostolo quomodo uacaret operari manibus suis, nisi ad
erogandum uerbum dei certa tempora constitueret? neque
enim et hoc deus latere nos uoluit.
3 nam et cuius artis opifex
fuerit et quibus temporibus uacaret dispensando euangelia,
sancta scriptura non tacuit.
4 nam cum eum dies profectionis
urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis
fratribus ad frangendum panem tanta fuit intentio et
tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad
medium noctis, tamquam excidisset eis quod eo die non
esset ieiunium; quando autem in aliquo loco inmoraturas
cotidie disputabat, quis dubitauerit horas eum habuisse ad
hoc officium deputatas? namque apud Athenas cum esset
quia studiosissimos rerum inquisitores inuenerat, ita de illo
scriptum est: disputabat igitur iudaeis in synagoga
et gentibus in uiculis in foro per omnem diem ad
omnes qui aderant.
5 non enim in synagoga per omnem diem.
6 ubi mos erat sabbato sermocinari, sed in foro, inquit, per
omnem diem; propter studia utique Atheniensium.
7 sic enim
sequitur: quidam uero epicureorum et stoicorum philosophorum
conferebant cum illo.
8 et paulo post dicit:
Athenienses autem et aduenae hospites ad nihil
aliud uacabant quam dicere aliquid noui aut audire.
9 putemus apostolum illis omnibus diebus, quibus fuit Athenis,
non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia
supplebatur eius indigentia, sicut dicit in secunda ad
Corinthios.
10 quamquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita
ualebat et animo et corpore.
11 sed cum Athenis exisset, uideamus
quid dicit scriptura.
12 disputabat, inquit, in synagoga
per omne sabbatum: hoc apud Corinthum.
13 in Troade ergo,
ubi necessitate inminentis profectionis usque ad medium noctis
sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus
dicitur: unde intellegimus eum non fuisse cum iudaeis, sed
cum Christianis, quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum
panem se fuisse conlectos.
14 et ipsa est optima gubernatio,
ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur,
ne animum humanum turbulentis inplicationibus inuoluta
perturbent.
Augustinus HOME

bav210.195 bnf13367.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik