monumenta.ch > Augustinus > § 22
Augustinus, De opere monachorum, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, De opere monachorum, § 22

1 Ibi etiam dicitur quid operabatur apostolus.
2 posthaec, inquit, egressus ab Athenis uenit Corinthum.
3 et cum inuenisset quendam iudaeum nomine Aquilam,
Ponticum genere, recens aduenientem ab Italia, et
Priscillam uxorem ipsius, propterea quod iussisset
Claudius discedere omnes iudaeos ab Roma, accessit
ad illos et propter artis similitudinem mansit apud
illos opus faciens; erant enim tabernaculorum artifices.
4 hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt,
quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se uacare
gloriantur.
5 et certe illa, quae supra dicta sunt: numquid
solus ego et Barnabas non habemus potestatem non
operandi? et: non sumus usi hac potestate, et: cum
possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, et:
nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus.
6 et: dominus ordinauit eos qui euangelium adnuntiant
de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus
sum et cetera huius modi aut exponant aliter aut, si praeclarissima
luce ueritatis urgentur, intellegant et oboediant:
aut, si oboedire uel nolunt uel non possunt, saltem illos,
qui uolunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse
fateantur.
7 aliud est enim corporis infirmitatem uel ueram
allegare uel falsam praetendere, aliud autem sic decipi et
sic decipere, ut insuper ideo uideatur in seruis dei maior
esse iustitia, quia potuit inter inperitos regnare pigritia.
8 qui
enim ueram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus
est; qui autem falsam praetendit et conuinci non potest, deo
dimittendus est.
9 neuter tamen eorum perniciosam regulam
figit, quia bonus seruus dei et manifesto infirmo fratri suo
seruit et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non
imitatur ut malus sit, et non si ei credit, fallacem putat.
10 ac nihilominus non imitatur.
11 ab illo uero, qui dicit: haec est
uera iustitia, ut nihil.
12 corporaliter operando imitemur uolatilia
caeli, quoniam qui aliquid tale fuerit operatus contra euangelium
facit, quisquis animo infirmus haec audit et credit.
13 non quia sic uacat, sed quia sic errat, lugendus est.
Augustinus HOME

bav210.197 bnf13367.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik