monumenta.ch > Augustinus > § 23
Augustinus, De opere monachorum, § 22 <<<     >>> § 24

Augustinus, De opere monachorum, § 23

1 Hic exoritur altera quaestio.
2 fortasse enim dicat:
quid ergo? ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, quia
non operabantur, peccabant? aut adferebant inpedimentum
euangelio, quia dixit beatus Paulus ideo se non usum hac
potestate, ne quod inpedimentum daret euangelio Christi? si
enim peccauerunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant
potestatem non operandi, sed de euangelio uiuendi.
3 si autem
acceperant hanc potestatem ordinante domino, ut qui euangelium
adnuntiarent, ex euangelio uiuerent, et dicente: dignus
est operarius cibo suo - qua potestate Paulus amplius
aliquid erogans uti noluit - non utique peccauerunt.
4 si non
peccauerunt, nullum inpedimentum dederunt.
5 neque enim
nullum peccatum est inpedire euangelium.
6 quod si ita est,
et nobis, inquiunt, liberum est et uti et non uti hac potestate.
Augustinus HOME

bav210.198 bnf13367.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik