monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24
Augustinus, De opere monachorum, § 23 <<<     >>> § 25

Augustinus, De opere monachorum, § 24

1 Hanc quaestionem breuiter soluerem, si dicerem, quia
et iuste dicerem credendum esse apostolo.
2 ipse enim sciebat,
cur in ecclesiis gentium non oporteret portari uenale euangelium,
non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium
suum, quia ita inter se distribuerant procul dubio
admonente spiritu sancto euangelizandi prouincias, ut Paulus
et Barnabas ad gentes irent, illi autem in circumcisionem.
3 hoc tamen eum praecepisse his, qui non habebant eius modi
potestatem, ea quae iam multa dicta sunt manifestant.
4 Isti autem fratres nostri temere sibi adrogant, quantum
existimo, quod eius modi habeant potestatem.
5 si enim
enangelistae sunt, fateor, habent; si ministri altaris, dispensatores
sacramentorum, bene sibi istam non adrogant, sed plane
uindicant potestatem.
Augustinus HOME

bav210.199 bnf13367.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik