| 1 | Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam uitam, quod conuersi ad deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. |
| 2 | solent enim tales non melius, sicut multi putant, sed, quod est uerum, languidius educati laborem operum corporalium sustinere non posse. |
| 3 | tales fortasse multi erant in Hierosolyma. |
| 4 | nam et scriptum est, quod praedia sua uendiderint et pretia eorum ante pedes apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat. |
| 5 | quia prope inuenti sunt et utiles fuerunt gentibus, quae ab idolorum cultu ei longinquo uocabantur, secundum illud, quod dictum est: ei Sion prodiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. |
| 6 | debitores, inquit, eorum sunt, addidit quare; si enim spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. |
| 7 | Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem seruitutis dei et ex condicione seruili, uel etiam liberti uel propter hoc a dominis liberati sine liberandi et ex uita rusticana et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, graue delictum est; multi enim ex eo numero uere magni et imitandi extiterunt. |
| 8 | nam propterea et infirma mundi elegit deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuentur, ut non glorietur omnis caro coram deo. |
| 9 | haec itaque pia et sancta cogitatio facit, ut etiam tales admittantur, qui nullum adferant mutatae in melius uitae documentum. |
| 10 | neque enim adparet utrum ex proposito seruitutis dei uenerint, an uitam inopem et laboriosam fugientes uacui pasci atque uestiri uoluerint et insuper honorari ab eis, a quibus contemni conterique consueuerant. |
| 11 | tales ergo quoniam se, quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt praeteritae quippe uitae consuetudine conuincuntur - umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto euangelio praecepta apostolica peruertere meditentur: uere uolatilia caeli, sed per superbiam se in altum extollendo, et fenum agri, sed carnaliter sentiendo. |