monumenta.ch > Augustinus > § 26
Augustinus, De opere monachorum, § 25 <<<     >>> § 27

Augustinus, De opere monachorum, § 26

1 Contigit enim eis, quod in uiduis iunioribus indisciplinatis
cauendum idem apostolus dicit: simul enim et otiosi
esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi
et uerbosi, loquentes quae non oporteat.
2 hoc ille de
malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus
et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius epistulis ista
legimus, otiosi et uerbosi quae non oportet loquuntur.
3 et qui
sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint,
ut placeant cui se probarunt, cum ita uigeant uiribus corporis
et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam
operari secundum apostolum possint, excepti istorum otiosis
corruptisque sermonibus, quos iudicare per inperitum tirocinium
non ualeant, in eandem labem pestifera contagione mutantur,
non solum non imitantes oboedientiam sanctorum quiete
operantium et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina
secundum apostolicam normam uiuentium, sed etiam insultantes
melioribus, tamquam conseruatricem euangelii praedicantes
pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam.
4 multo enim misericordius operatur erga animas
infirmorum, qui famae bonae seruorum dei consulit, quam
erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit.
5 quapropter
utinam isti, qui uacare uolunt manibus, omnino
uacarent et linguis! neque enim tam multos ad imitationem
inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta
proponerent.
Augustinus HOME

bav210.201 bnf13367.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik