monumenta.ch > Augustinus > 138 > 127 > 39 > 148 > 11 > 137 > 130 > 117 > 56 > 120 > 17 > 49 > 115 > 38 > § 27
Augustinus, De opere monachorum, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, De opere monachorum, § 27

1 Nunc uero contra apostolum Christi recitant
euangelium Christi.
2 ita enim mirabilia sunt opera pigrorum,
ut inpedire uelint euangelio, quod apostolus ideo praecepit
et fecit, ne inpediretur ipsum euangelium.
3 et tamen, si eos
ex ipsis euangelii uerbis secundum eorum intellectum uiuere
cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita
sint intellegenda, ut intellegunt.
4 certe enim propterea se
dicunt operari non debere, quia nec uolucres caeli seminant
neque metunt, de quibus nobis dominus similitudinem dedit,
ne de talibus necessariis cogitemus.
5 cur ergo non adtendunt
quod sequitur? neque enim hoc tantummodo dictum est, quia
non seminant neque metunt, sed adiectum est: neque
congregant in apothecas.
6 apothecae autem uel horrea
uerbum ex uerbo repostoria dici possunt.
7 cur ergo isti manus
otiosas et plena repostoria uolunt habere? cur ea, quae sumunt
ex laboribus aliorum, recondunt et seruant, unde cotidie
proferatur? cur denique molunt et coquunt? hoc enim aues
non faciunt.
8 aut si reperiunt, quibus hoc opus quoque persuadeant,
ut eis per singulos dies escas adferant praeparatas,
saltem sibi aquam uel de fontibus adferunt uel de cisternis
aut puteis hauriunt et reponunt: hoc uolatilia non faciunt.
9 sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et regis aeterni
deuotissimi prouinciales fortissimis eius militibus usque ad
ista seruire, ut sibi nec aquam inplere cogantur, si iam etiam
illos, qui tunc erant Hierosolymae, nouo gradu iustitiae
supergressi sunt.
10 nam illi fame inminente et per prophetas, qui
tunc erant, ante praedicta boni fideles ex Graecia frumenta
miserunt, ex quibus credo quod illi sibi panem fecerunt aut
certe faciendum curauerunt: quod aues non faciunt.
11 sed si
iam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu iustitiae
transierunt et omnino in his, quae ad transigendam istam
uitam pertinent, sicut uolucres agunt, ostendant nobis homines
seruire uolucribus, sicut sibi seruiri uolunt, nisi captis et
inclusis, quibus fides non habetur, ne uolantes non redeant:
et tamen illae malunt frui libertate et ex agris quantum
satis est capere quam ab hominibus adposita et adparata
sumere.
Augustinus HOME

bav210.202 bnf13367.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik