| 1 | Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut cotidie in agros tamquam in pastum pergant et quo tempore inuenerint carpant ac sopita fame reuertantur. |
| 2 | sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pinnas largiri dominus dignaretur, ut serui dei in agris alienis inuenti non tamquam fures conprehenderentur, sed tamquam sturni fugarentur. |
| 3 | nunc uero ille, quantum poterit, imitabitur auem, quem capere uenator non potuerit. |
| 4 | sed ecce concedant omnes serui dei. |
| 5 | ut cum uolunt in eorum agros exeant atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israhel per legem praeceptum est, ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid uellet auferre; nam qui nihil aliud adtigisset quam id quod comedisset, liberum inpunitumque abire sinerent. |
| 6 | unde etiam spicas uellentibus discipulis domini de sabbato potius quam de furto iudaei calumniati sunt. |
| 7 | sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca, quae statim sumi possit, in agris non inuenitur? quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre temptauerit, secundum istorum intellectum audiet ex euangelio: pone; hoc enim aues non faciunt. |