monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29
Augustinus, De opere monachorum, § 28 <<<     >>> § 30

Augustinus, De opere monachorum, § 29

1 Verum et hoc concedamus, toto uertente anno posse
in agris reperiri uel ex arbore uel ex herbis uel ex quibusque
radicibus, quod in escam sumi possit incoctum aut certe
tanta excitatio corporis adhibeatur, ut ea, quae coquenda
sunt, etiam cruda adsumpta non noceant possitque etiam
hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi, atque
ita fiat, ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum
reponatur: non poterunt ista seruare, qui se per multos dies
a conspectu hominum separatos et nulli ad se praebentes
accessum includunt se ipsos uiuentes in magna intentione
orationum.
2 hi enim facillima quidem atque uilissima, secum
tamen includere alimenta consuerunt, quae in illos dies,
quibus a nullo uideri statuerunt, sufficiant: quod aues non
faciunt.
3 et horum quidem exercitationem in tam mirabili
continentia, quandoquidem habent otium, quo haec agant seque
imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate
proponant, non solum non reprehendo, sed, quantum dignum
est, laudare non possum.
4 quid tamen de his dicimus secundum
istorum intellectum ex euangelicis uerbis? an forte quo
sunt sanctiores, eo sunt uolucribus dissimiliores, quia nisi
reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut
faciunt, non ualebunt? et utique nobiscum audiunt: nolite
ergo cogitare in crastinum.
Augustinus HOME

bav210.205 bnf13367.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik