monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30
Augustinus, De opere monachorum, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De opere monachorum, § 30

1 Quapropter, ut breuiter conplectar, isti, qui ex euangelio
peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere
moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia
caeli, aut obtemperent apostolo, sicut filii dilecti; immo
utrumque faciant, quia utrumque concordat.
2 neque enim
contraria domino suo moneret Paulus seruus Christi
Iesu.
3 hoc enim istis aperte dicimus: si uolatilia caeli sic
intellegitis in euangelio, ut nolitis operando manibus uestris
uictum tegumentumque procurare, nihil etiam reponatis in
crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia caeli.
4 si autem
aliquid reponere in crastinum potest non esse contra euangelium,
ubi dictum est: respicite uolatilia caeli, quia neque
seminant neque metunt neque congregant in apothecas,
potest etiam non esse contra euangelium nec contra
similitudinem uolatilium caeli uitam istam carnis corporalis
operationis labore transigere.
Augustinus HOME

bav210.206 bnf13367.28