monumenta.ch > Augustinus > § 31
Augustinus, De opere monachorum, § 30 <<<     >>> § 32

Augustinus, De opere monachorum, § 31

1 Si enim urgeantur ex euangelio, ut nihil
reponant in crastinum, rectissime respondent: cur ergo ipse
dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret?
cur tanto ante fame inminente frumenta sanctis patribus missa
sunt? cur apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt,
ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad
Corinthios - in epistula scriberet: de collectis autem in
sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos
facite.
2 secundum unam sabbati unusquisque uestrum
apud se ponat thesaurizans quod ei placuerit, ut non,
cum uenero, tunc collectae fiant.
3 cum autem aduenero,
quoscumque probaueritis, per epistulas hos mittam
perferre gratiam uestram in Hierusalem.
4 quodsi
-dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
5 haec et
alia multa copiosissime et uerissime proferunt.
6 quibus respondemus:
uidetis ergo, quamuis dominus dixerit: nolite cogitare
in crastinum, non uos tamen his uerbis cogi, ut
nihil in crastinum reseruetis.
7 cur ergo isdem uerbis uos cogi
dicitis, ut uacetis? cur exemplo uolatilia caeli non uobis
sunt ad nihil reseruandum et uultis, ut sint exemplo ad nihil
operandum?
Augustinus HOME

bav210.206 bnf13367.28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik