monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37 > § 36 > § 33
Augustinus, De opere monachorum, § 32 <<<     >>> § 34

Augustinus, De opere monachorum, § 33

1 Quamobrem etiam illi, qui relicta uel distributa siue
ampla siue qualicumque opulentia inter pauperes Christi pia
et salubri humilitate numerari uoluerunt, si corpore ita ualent
et ab ecclesiasticis occupationibus uacant - quamquam eis
tam magnum animi sui documentum adferentibus et eiusdem
societatis indigentiae de his rebus, quas habebant, uel plurimum
uel non parum conferentibus uicem sustentandae uitae
eorum res ipsa communis et fraterna caritas debeat - , tamen,
si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex uita humiliore et
ob hoc exercitatiore uenientibus auferant excusationem, multo
misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diuiserunt.
2 quod quidem si nolint, quis audeat cogere? quibus
tamen inuenienda sunt opera in monasterio etiamsi a corporali
functione liberiora, sed uigilanti administratione curanda, ut
nec ipsi panem suum, quoniam communis iam factus est.
3 gratis manducent.
4 nec adtendendum est, in quibus monasteriis
uel in quo loco indigentibus fratribus quisque id quod habebat
inpenderit.
5 omnium enim Christianorum una respublica est.
6 et ideo quisquis Christianis necessaria ubilibet erogauerit,
ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de
Christi accipit, quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis
nisi Christus accepit? illi autem, qui etiam praeter istam
sanctam societatem uitam labore corporis transigebant, ex
quorum numero plures ad monasteria ueniunt, quia et in
ipso humano genere plures sunt, si nolunt operari, nec manducent.
7 neque enim propterea christiana militia ad pietatem
diuites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur.
8 nullo modo enim decet, ut in ea uita, ubi senatores fiant
laboriosi, ibi fiant opifices otiosi, et quo ueniunt relictis
deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici
delicati.
Augustinus HOME

bav210.209 bnf13367.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik