monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34
Augustinus, De opere monachorum, § 33 <<<     >>> § 35

Augustinus, De opere monachorum, § 34

1 At enim dominus ait: nolite solliciti esse
animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini.
2 recte, quoniam supra dixerat: non potestis deo
seruire et mamonae.
3 qui enim propter hoc euangelium
praedicat, ut habeat unde manducet et unde uestiatur, simul
se putat et deo seruire, quia euangelium praedicat, et
mamonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod dominus
dicit fieri non posse.
4 ac per hoc ille, qui propter ista euangelium
praedicat, non deo, sed mamonae seruire conuincitur,
etsi deus illo ad aliorum prouectum, quomodo ipse nescit,
utatur.
5 nam huic sententiae subiungit dicens: ideo dico
uobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis
neque corpori quid uestiamini, non ut ista.
6 non procurent,
quantum necessitatis est unde honeste potuerint, sed ut non
ista intueantur et propter ista faciant quidquid in euangelii
praedicatione facere iubentur.
7 eam quippe intentionem quare
quid fiat, oculum uocat: unde paulo superius loquebatur, ut
ad hoc descenderet, et dicebat: lucerna corporis tui est
oculus tuus.
8 si oculus tuus simplex fuerit, totum
corpus tuum lucidum erit; si uero oculus tuus nequam
fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est:
talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua, cur ea facias.
9 et ad hoc enim ut ueniret, supra de elemosynis praeceperat
dicens: nolite condere uobis thesauros in terris, ubi
aerugo et tinea exterminat et ubi fures effodiunt
et furantur; recondite uero uobis thesauros in caelo,
ubi neque tinea neque robigo exterminat, ubi fures
non perfodiunt et furantur.
10 ubi enim erit thesaurus
tuus, ibi erit et cor tuum.
11 deinde subiunxit: lucerna
corporis tui est oculus tuus, ut illi scilicet, qui elemosynas
faciunt, non ea faciant intentione, ut uel hominibus
uelint placere uel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt.
12 unde et apostolus cum Timotheo diuites monendos praeciperet.
13 facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant
ueram uitam.
14 cum ergo in futuram uitam direxerit oculum
dominus elemosynas facientium et in caelestem mercedem, ut
possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculos fuerit
- in illam quippe nouissimam retributionem ualet, quod et
alibi ait: qui uos excipit, me excipit; et qui me excipit,
excipit eum qui me misit.
15 qui excipit prophetam in
nomine prophetae, mercedem prophetae .
16 accipiet; et
qui excipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti
accipiet.
17 et qui potum dederit uni ex istis minimis
calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli,
amen dico uobis, non peribit merces eius - ne forte
correpto oculo eorum qui necessaria inpendunt indigentibus
et prophetis et iustis et discipulis domini ipsorum oculus
deprauaretur in quos ista fierent, ut propter ista accipienda
uellent Christo militare, nemo, inquit, potest duobus
dominis seruire.
18 et paulo post, non potestis, inquit, deo
seruire et mamonae, statimque contexuit: ideo dico uobis,
nolite solliciti esse animae quid manducetis neque
corpori quid uestiamini.
19 °
Augustinus HOME

bav210.210 bnf13367.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik