monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37 > § 36 > § 33 > § 35
Augustinus, De opere monachorum, § 34 <<<     >>> § 36

Augustinus, De opere monachorum, § 35

1 Et quod sequitur de uolatilibus caeli et de liliis agri,
ad hoc dicit, ne quisquam deum putet seruorum suorum
necessaria non curare, cum eius sapientissima prouidentia
usque ad ista creanda et gubernanda perueniat.
2 neque enim
non ipse pascit et uestit etiam eos, qui manibus operantur.
3 sed ne Christianam militiam ad hoc detorqueant, ut ista
conquirant, hoc seruos suos dominus praemonet, ut in eo
ministerio, quod sacramento eius debetur, non ista, sed regnum
eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia adponentur
nobis siue per manus operantibus siue infirmitate corporis
inpeditis siue ipsius militiae tali occupatione destrictis, ut
nihil aliud agere ualeamus.
4 Neque enim quia dixit deus: inuoca me in die
tribulationis, et eximam te, et glorificabis me, propterea
non debuit fugere apostolus et per murum in sportam submitti,
ut manus persequentis euaderet, sed expectare potius,
ut conprehenderetur et eum sicut tres pueros de mediis
ignibus liberaret.
5 aut propter hoc nec dominus dicere debuit:
si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in
aliam, quia ipse dixit: si quid petieritis in nomine meo,
dabitur uobis.
6 sicut ergo quisquis fugientibus persecutionem
discipulis Christi obiceret huius modi quaestionem, cur non
stetissent potius et inuocato deo per eius mirabilia sic eruerentur
ut Danihel a leonibus, ut Petrus ex uinculis, responderent
non se oportuisse temptare deum, sed tunc eum talia
si uellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent;
cum uero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam
liberantur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam dei seruis
uacantibus et ualentibus exemplo et praecepto apostolico
manibus suis uictum transigere, si quis euangelio mouerit
quaestionem de uolatilibus caeli, quae non seminant neque
metunt neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia
non laborant neque nent, facile respondebunt: si et nos per
aliquam uel infirmitatem uel occupationem non possimus
operari, sic nos ille pascet et uestiet, quemadmodum aues et
lilia, quae nihil operantur huius modi, cum autem possumus,
non debemus temptare deum nostrum, quia et hoc, quod
possumus, eius munere possumus et, cum hinc uiuimus, illo
largiente uiuimus, qui largitus est, ut possimus.
7 et ideo de
istis necessariis solliciti non sumus, quia, cum haec possumus
agere, ille nos pascit et uestit, a quo pascuntur bomines
atque uestiuntur; cum uero haec non possumus agere, idem
ipse nos pascit et uestit, a quo aues pascuntur et lilia
uestiuntur, quoniam nos pluris sumus illis.
8 quapropter in ista
militia nostra nec in crastinum cogitamus, quia non propter
ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa
sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probauimus,
ut ei nullis negotiis saecularibus inplicati placeamus.
Augustinus HOME

bav210.214 bnf13367.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik