monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37 > § 36
Augustinus, De opere monachorum, § 35 <<<     >>> § 37

Augustinus, De opere monachorum, § 36

1 Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte
frater - dat enim mihi dominus per te magnam fiduciam
- eos ipsos adloqui filios et fratres nostro, quos noui
quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica
disciplina formetur.
2 o serui dei, milites Christi, itane dissimulatis
callidissimi hostis insidias, qui bonam famam uestram,
tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae: post
odorem ungentorum tuorum curremus, et sic laqueos
eius euadant, omni modo cupientes obscurare putoribus suis,
tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque
dispersit, circumeuntes prouincias, nusquam missos, nusquam
fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes.
3 alii membra martyrum,
si tamen martyrum, uenditant; alii fimbrias et phylacteria
sua magnificant; alii parentes uel consanguineos suos
in illa uel in illa regione se audisse uiuere et ad eos pergere
mentiuntur.
4 et omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus
lucrosae egestatis aut simulatae pretium sanctitatis, cum interea
in malis factis suis ubicumque deprehensi fuerint uel quoquo
modo innotuerint, sub generali nomine monachorum uestrum
propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in
Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam
Africam pullulare.
5 nonne ergo inflammamini zelo dei? nonne
calescit cor uestrum intra uos, et in meditatione uestra
exardescit ignis, ut istorum mala opera bonis operibus persequamini,
ut eis anputetis occasionem turpium nundinarum,
quibus existimatio uestra laeditur et infirmis offendiculum
ponitur? miseremini ergo et conpatimini et ostendite hominibus
non uos in otio facilem uictum, sed per angustam et
artam uitam huius propositi regnum dei quaerere.
6 eadem uobis
causa est, quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his.
7 qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur.
8 in odore uestro bono reficiantur.
Augustinus HOME

bav210.217 bnf13367.33

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik